monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > sectio 31 > sectio 1 > sectio 30 > bsbClm6224.177 > sectio > sectio 63 > sectio 32 > sectio 9 > 25 > sectio 10 > uwbM.p.th.f.68.190 > sectio 22 > sectio 7 > sectio 25 > sectio 68 > bsbClm6224.182 > csg48.204 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 8, 24
Gabriel enim in linguam nostram vertitur fortitudo, vel robustus Dei. Unde et eo tempore quo erat Dominus nasciturus, et indicturus bellum daemonibus, et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Zachariam, et ad Mariam . Et postea in Psalmis legimus de Domino triumphante: Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio; ipse est rex gloriae . Ubicumque autem medicina, et sanatio necessaria est, Raphael mittitur, qui interpretatur curatio; vel medicina Dei : si cui tamen placet Tobiae librum recipere.